Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 26: Versus 38

Tristis.Anima est quae timet et tristatur. Petrus inferior non timet, dicens:Animam meam ponam pro te:quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia, ut Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit: qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis sunt.Usque ad mortem.HIL.Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors, sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis, fides est firmanda credentium.
(* Traductions européennes)